- ATALANTA
- I.ATALANTAArcadica virgo, et venatrix, Iasii sive Iasionis, vel, ut alii malunt, Abantis Regis Argivorum, filia, quae, conservandae virginitatis studiô, Dianae se dedit comitem, sub qua meruit in silvis, adeo ut vastissimum aprum interfecerit in Areadia, una cum Meleagro, filio Regis Oenei, cui postea nupsit, et ex eo Parthenopaeum suscepit. Apri exuviis donata est, punitis qui ei id honoris invidebant. Nonacria dicitur Ovidio Met. l. 8. v. 426. a Nonacri Arcadiae monte:-------- Sume mei spolium Nonacria iuris.Item Nonacrina eidem l. 2. de Art. Am. v. 185.Quid fuit asperius Nomacrina Atalantâ?Iasis Propertio a patre dicta, l. 1. El. 1. v. 9.Milanion, nullos fugiendo Tulle labores,Saevitiam durae contudit Iasidos.Ubi Milanion est Meleager. Musaeus,Παρθένος οὐ σὲ λέληθεν ἀπ᾿ Α᾿ρκαδίης Α᾿τάλανταΗ῞ ποτε Μειλανίωνος ἐραςςαμένου φύγεν ἐυνην`,Παρθενίης ἀλέγουσα, χολωσαμένης δ᾿ Α᾿φροδίτης,Τὸν πάρος ουκ ἐπόθησεν ενὶ κραδίῃ θέτο πασῃ.Calydoniaca Manilio vocatur. Sic enim Ille, l. 5.Et Calydoniacam bellantem rupe puellam.Unde Hieronym. contra Iovinian. l. 1. Referunt fabulae, Atalamtans Calydoniam virginem, semper in venatibus, semper in silvis, non tumentes uteros feminarum, fastidiaque conceptuum, sed expeditam et castam amâsse virtutem. De hac plura Aelian. Var. Hist. l. 13. c. 1. Nic. Lloydius.II.ATALANTASchoenei, Scyri Regis, filia, quae, cum pedum agilitate praestaret, câ lege in procos cursu certabat, ut nuberet ei, a quo vinceretur. Puellae formâ captus adolescens Hippomenes, venit in certamen, acceptis a Venere tribus malis aureis, quae currens sensim proiecit in terram, ut his colligendis occupata virgo tardius ad metam perveniret. Itaque, cum victa eslet, pactâ conditione eidem nupsit. Ambo tamen mutati sunt in leones, quod in templo Cybeles, neglectâ religione coivislent. Ovid. Met. l. 10.Hinc Atalantaeus.Stat. Theb. l. 4. v. 309.Iamque Atalantaeis implerat nuntius aures.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.